FONS Vennae

FONS Vennae
FONS Vennae
vulgo Fouvent, castrum Galliae, in Lingonibus. Hadr. Vales. in hac voce etc. Acidulas et Fontes vinosos, in Germania, videre est ad opp. Sualbach; in Gallia ad opp. S. Baldomani, in agro Ludgunensi, quibus nomen le Fontainefort, quasi dicas, Fons fortis. Alios in Aquitania, prope urbem Bessam; in Hispania, prope S. Mauritii vicum etc. Nec omittendus Fons iuxta Paterbornam Methorn vulgo, cuius unus rivus aquâ clarâ, subcoeruleâ, tepidâ et ebullienti fluit; Alter frigidâ, turbidâ, albicanti et sapore fortiori praeditâ; Tertius mediae inter utrumqueve naturae, aquâ subviridi, clarâ, acidiqueve nec iniucundi sporis: E' quorum medio quae bibunt aves, mox tremere incipiunt, et convulsionibus correptae moriuntur, compertumqueve est esctarum pulmones et intestina quasi contracta apparuisse. In Xansia regni Sinensis provincia magno numero videre est Fontes Igneos, quibus etiam ad coctionem incolae utuntur, Neuhofius Itin. Chin. p. 12. In Herefordiensi Com. Angliae, prope Castellum Richardi Richards Castle fons est Fons Ossium, vulgo the Bonewell, communiter dictus, quod ossiculis fluat, iis, qui in ranis sunt, non dissimilibus; quae licet omnia eximantur, postridie eadem tamen copiâ scatet. Plura talia Fontium miracula vide apud Varenium Geogr. l. 1. c. 7. Prop. 17. Acidalia, Boeotiae apud Orchomenon. Aganippe, Boeotiae, ad Heliconem montem. Albuneus, in Latio, apud Tybur. Arethusa, apud Syracusas, in Sicilia. Callirhoe, apud Athenas, in Attica. Castalius, Phocidis, ad Parnassi montis radices. Clitorius, apud Clitorium urbem Arcadiae. Cruno, Atticae. Cyane apud Syracusas, in Sicilia. Dirce, apud Thebas, Boeotiae. Dircenna, apud Bilbilim, Hispaniae. Gargaphie, apud Plateas, in Boeotia. Hippocrene, ad Heliconem montem. Libethros, Magnesiae, in Thessalia. Liriope, apud Thespias, in Boeotia; ubi Narcissus puer suflocatus. Magaea, apud Syracusas in Sicilia. Salmacis, Cariae, apud Halicarnasaum, qui est Salmax. Virbius, Laconiae, in Peloponneso.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • VINOSI Fontes — non pauci Auctoribus memorantur. Vitruvius aequalis Augusto Scriptor, l. 8. c. 3. Sunt etiam fontes, inquit, uti vinô mixti; quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo etiam sine vino potantes fiunt temulenti. Plin. l. 31. c. 2. auctor est, ab… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINGONES — pop. Gall. Belg. ad Ort. Matronae fluv. Aeduis, Sequanis, et Leucis vicini, qui etiam hodie Langrois vocantur. Hos Caesar monuit, ne Helvetios fugientes frumento, aliave ullâ re iuvarent, ad bellum vero Ariovisto in ferendum Frumentum sibi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Fouvent — Saint Andoche DEC …   Deutsch Wikipedia

  • Fouvent-Saint-Andoche — Fouvent Saint Andoche …   Deutsch Wikipedia

  • Fouvent-le-Bas — Fouvent Saint Andoche DEC …   Deutsch Wikipedia

  • Fouvent-le-Haut — Fouvent Saint Andoche DEC …   Deutsch Wikipedia

  • ACIDULUS — fontis nomen in argo Venafrano, sic dictus, ab aquas subacidas. Plin. l. 13. c. 2. De Acidulis vero aquis, vide aliquid infra voce, Fons Vennae, it. Lyncestes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • IGNEI Fontes — vide supra Fons Vennae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”